Cato
ch. 1
Ca.1.1
M. Cato, ortus municipio Tusculo, adulescentulus,
priusquam honoribus operam daret, versatus est in
Sabinis, quod ibi heredium a patre relictum habebat.
inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu
censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus est, Romam demigravit in foroque esse coepit.
Ca.1.2
primum stipendium meruit annorum
decem septemque. Q. Fabio M. Claudio consulibus
tribunus militum in Sicilia fuit. inde ut rediit, castra
secutus est C. Claudii Neronis, magnique opera eius
existimata est in proelio apud Senam, quo cecidit
Hasdrubal, frater Hannibaris.
Ca.1.3
quaestor obtigit P. Africano consuli, cum quo non pro sortis necessitudine
vixit: namque ab eo perpetua dissensit vita. aedilis
plebei factus est cum C. Helvio.
Ca.1.4
praetor provinciam
obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor superiore tempore ex Africa decedens Q. Ennium poetam deduxerat,
quod non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum.
ch. 2
Ca.2.1
Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco. sorte
provinciam nactus Hispaniam citeriorem ex ea triumphum deportavit.
Ca.2.2
ibi cum diutius moraretur, P. Scipio
Africanus consul iterum, cuius in priore consulatu
quaestor fuerat, voluit eum de provincia depellere et
ipse ei succedere, neque hoc per senatum efficere
potuit, cum quidem Scipio principatum in civitate
obtineret, quod tum non potentia, sed iure res publica administrabatur. qua ex re iratus senatui consulatu peractoc privatus in urbe mansit.
Ca.2.3
at Cato, censor cum eodem Flacco factus, severe praefuit ei potestati.
nam et in complures nobiles animadvertit et multas
res novas in edictum addidit, qua re luxuria reprimeretur, quae iam tum incipiebat pullulare.
Ca.2.4
circiter annos octoginta, usque ad extremam aetatem ab adulescentia, rei publicae causa suscipere inimicitias non
destitit. a multis tentatus non modo nullum detrimentum existimationis fecit, sed, quoad vixit, virtutum
laude crevit.
ch. 3
Ca.3.1
In omnibus rebus singulari fuit industria: nam
et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus
imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit.
Ca.3.2
quarum studium etsi senior arripuerat,
tamen tantum progressum fecit, ut non facile repeirri possit neque de Graecis neque de Italicis rebus,
quod ei fuerit incognitum. ab adulescentia confecit
orationes.
Ca.3.3
senex historias scribere instituit. earum
sunt libri septem. primus continet res gestas regum
populi Romani, secundus et tertius unde quaeque
civitas orta sit Italica, ob quam rem omnes Origines videtur appellasse. in quarto autem bellum
Poenicum est primum, in quinto secundum.
Ca.3.4
atque haec omnia capitulatim sunt dicta. reliqua quoque
bella pari modo persecutus est usque ad praeturam
Ser. Galbae, qui diripuit Lusitanos: atque horum
bellorum duces non nominavit, sed sine nominibus
res notavit. in eisdem exposuit, quae in Italia Hispaniisque [aut fierent aut] viderentur admiranda: in
quibus multa industria et diligentia comparet, nulla
doctrina.
Huius de vita et moribus plura in eo libro persecuti sumus, quem separatim de eo fecimus rogatu
T. Pomponii Attici. quare studiosos Catonis ad illud
volumen delegamus.